monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 6, 2
Quod si vero Creatori et omnipotenti Deo salubriter applicetur, potest haec sententia forsitan convenire veritati. Geometra etenim, si fas est dicere, sancta Divinitas, quando creaturae suae, quas hodieque facit existere, diversas species formulasque concedit: quando cursus stellarum potentia veneranda distribuit, et statutis lineis facit currere quae moventur, certaque sede quae sunt fixa constituit.