monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 5, 40
Scripsit etiam et Pater Augustinus de musica sex libros, in quibus humanam vocem, rhythmicos sonos et harmoniam modulabilem in longis syllabis atque brevibus naturaliter habere monstravit. Censorinus quoque de accentibus voci nostrae adnecessariis subtiliter disputavit, pertinere dicens ad musicam disciplinam; quem vobis inter caeteros transcriptum reliqui.