monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 5, 6
Nunc de musicae partibus, sicut est a maioribus traditum, disseramus. Musica est disciplina vel scientia quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis; ut duplum, triplum, quadruplum, et his similia, quae dicuntur ad aliquid.
Musicae partes sunt tres, nam vel est illa
Harmonica,
Rhythmica,
Metrica.