monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 5, 5
In ipsa quoque religione valde permixta est, ut Decalogi decachordus, tinnitus citharae, tympana, organi melodia, cymbalorum sonus; ipsum quoque Psalterium ad instar instrumenti musici nominatum esse non dubium est, eo quod in ipso contineatur coelestium virtutum suavis nimis et grata modulatio.