monumenta.ch > Cassiodorus > csg855.308 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 5, 4
Musica quippe est scientia bene modulandi; quod si nos bona conversatione tractemus, tali disciplinae probamur semper esse sociati; quando vero iniquitates gerimus, musicam non habemus. Coelum quoque et terram, vel omnia quae in eis dispensatione superna peraguntur, non sunt sine musica disciplina, cum Pythagoras hunc mundum per musicam conditum et gubernari posse testetur.