monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 5, 2
Quae musae ipsae appellatae sunt ἀπὸ τοῦ μασενεῖν, id est a quaerendo, quod per ipsas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. Invenimus etiam Censorinum, qui ad Q. Cerellium scripsit de natali eius die, ubi de musica disciplina, vel de alia parte mathesis non negligenda disseruit: quoniam non inutiliter legitur, ut res ipsae penetrabilius animo frequenti meditatione condantur.