monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 4, 4
Haec itaque consistit ex quantitate discreta, quae parit genera numerorum, nullo sibi communi termino sociata. V enim ad X, VI ad IV, VII ad III, per nullum communem terminum alterutra sibi societate nectuntur. Arithmetica vero dicitur, eo quod numeris praeest. Numerus vero est ex monadibus multitudo composita, ut III, V, X, XX et caetera.