monumenta.ch > Cassiodorus > bmv172.54 > sectio 343

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 343
Et de similibus quidem, et de contrariis, eodem modo, in quibus maxima similitudo est inter rhetoricos ac dialecticos locos: dialectica enim ex ipsis qualitatibus, rhetorica ex qualitatem suscipientibus rebus argumenta vestigat: ut dialecticus ex genere, id est ex ipsa generis natura; rhetor ex ea re quae genus est; dialecticus ex similitudine, rhetor ex simili, id est ex ea re quae similitudinem cepit.