monumenta.ch > Cassiodorus > bbb234.20v > 17r > sectio 341

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 341
Sed ut progrediatur ratio, ex eo pendet quod natura generis ante praecognita est: ut si dubitetur an fuerit aliquis ebrius, dicitur, si refellere velimus, non fuisse, quoniam in eo nulla luxuries antecesserit. Idcirco nimirum, quia cum luxuries ebrietatis quasi quoddam genus sit, cum luxuries nulla fuerit, ne ebrietas quidem fuit: sed hoc pendet ex altero. Cur enim si luxuries non fuit, ebrietas esse non potuit, ex natura generis demonstratur, quod dialectica ratio subministrat.