monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 340

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 340
Rhetor enim quoniam causas ex circumstantiis tractat, ex iisdem circumstantiis argumenta praesumit, quae necesse est ab universalibus et simplicioribus confirmari, qui sunt dialectici. Dialecticus vero, qui prior est, posteriore non eget, nisi aliquando inciderit quaestio personae; ut cum sit incidens dialectico ad probandam suam thesim, causam circumstantiis inclusam, tunc demum rhetoricis utatur locis. Itaque in dialecticis locis (si ita contingit) a genere argumenta sumuntur, id est ab ipsa generis natura; sed in rhetoricis ab eo genere quod illi genus est de quo agitur, nec a natura generis, sed a re scilicet ipsa quae genus est.