monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 338

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 338
Differentiae vero illae sunt quod dialectici etiam thesibus apti sunt; rhetorici tantum ad hypotheses, id est quaestiones informatas circumstantiis assumuntur. Nam sicut ipsae facultates a semetipsis universalitate et particularitate distinctae sunt, ita earum loci ambitu et contractione discreti sunt. Nam dialecticorum locorum maior est ambitus; et quoniam praeter circumstantias sunt quae singulares faciunt causas, non modo ad theses utiles sunt, verum etiam ad argumenta quae in hypothesibus posita sunt, eosque locos qui ex circumstantiis constant, claudunt atque ambiunt.