monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 336

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 336
Ciceronis vero divisioni hoc modo fit similis. Nam ea quae continentia sunt cum ipso negotio, vel ea quae in gestione negotii considerantur, in ipsis haerent de quibus quaeritur. Ea vero quae adiuncta sunt inter affecta ponuntur. Sed ea quae gestum negotium consequuntur, extrinsecus collocata sunt. Vel si quis ea quidem quae continentia sunt cum ipso negotio, in ipsis haerere arbitretur: affecta vero esse ea quae sunt in gestione negotii, vel adiuncta negotio; extrinsecus vero ea quae gestum negotium consequuntur. Nam iam illae perspicuae communitates, quod quidem ipsi pene in utrisque facultatibus versantur loci, ut genus, ut pars, ut similitudo, ut contrarium, ut maius ac minus.