monumenta.ch > Cassiodorus > csg199.218 > sectio 330

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 330
Qui deinde auctores eius facti et inventores, comprobatores, atque aemuli, id totum ex iudicio et quodam testimonio extrinsecus posito ad subsidium confluit argumenti. Deinde et quae eius rei sit ex consueto pactio, iudicium, scientia, artificium. Deinde natura eius, quid evenire vulgo soleat: an insolenter et raro homines id sua auctoritate comprobare, an offendere in his consueverint; et caetera quae factum aliquod similiter confestim aut intervallo solent consequi: quae necesse est extrinsecus posita ad opinionem magis tendere quam ad ipsam rerum naturam.