monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.182 > sectio 329

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 329
Consecutio vero, quae pars quarta est eorum quae negotiis attributa sunt, neque in ipsis sunt rebus, neque rerum substantiam relinquunt, neque ex comparatione reperiuntur; sed rem gestam vel antecedunt, vel etiam consequuntur. Atque hic locus extrinsecus est. Primum enim in eo quaeritur id quod factum est, quo nomine appellari conveniat: in quo non de re, sed de vocabulo laboratur.