monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 328

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 328
Haec vero quae sunt adiuncta negotio non inhaerent ipsi negotio, sed accedunt circumstantiis; et tunc demum argumenta praestant, cum ad comparationem venerint: sumunt vero argumenta non ex contrarietate, sed ex contrario; et non ex similitudine, sed ex simili, ut appareat ex relatione sumi argumenta in adiunctis negotio, et ea esse adiuncta negotio, quae sunt ad ipsum de quo agitur negotium affecta.