monumenta.ch > Cassiodorus > csg199.239 > sectio 326

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 326
Eodem quoque modo ad maiora, et minora, et paria comparantur. Atque omnino tales loci in his quae sunt ad aliquid considerantur. Nam maius, aut aut simile, aut aeque magnum, aut disparatum, accedunt circumstantiis quae in attributis negotio atque personae numeratae sunt, ut dum ipsae circumstantiae aliis comparantur, fiat ex iis argumentum facti dictive, quod in iudicium trahitur.