monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 325

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 325
Sunt enim adiuncta negotio ipsa etiam quae fidem faciunt quaestioni, affecta quodammodo ad id de quo quaeritur, respicientia negotium de quo agitur, hoc modo. Nam circumstantiae septem quae in attributis personae vel negotio numeratae sunt, haec cum coeperint comparari et quasi in relationem venire, si quid ad se continens referatur, vel ad id quod continet, fit aut species, aut genus; si id referatur quod ab eo longissime distet, contrarium; at si ad finem suum atque exitum referatur, tum eventus est.