monumenta.ch > Cassiodorus > csg199.213 > sectio 324

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 324
Illa vero sine his esse non possunt; factum enim praeter locum, tempus, occasionem, modum facultatemque esse non poterit. Atque haec sunt quae in attributis personae ac negotio consistunt, velut in dialecticis locis ea quae in ipsis cohaerent, de quibus quaeritur; reliqua vero quae vel sunt adiuncta negotio, vel negotium gestum consequuntur, talia sunt qualia in dialecticis locis ea quae secundum Themistium quidem partim rei substantiam consequuntur, partim sunt extrinsecus, partim versantur in mediis; secundum Ciceronem vero inter affecta numerata sunt, vel extrinsecus posita.