monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 185 > sectio 323

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 323
Item ea quae sunt in gestione negotii, sine his quae sunt continentia cum ipso negotio, esse possunt. Potest enim et locus, et tempus, et occasio, et modus, et facultas facti cuiuslibet intelligi, etiamsi nemo faciat quod illo loco, vel tempore, vel occasione, vel modo, vel facultate fieri posset. Itaque ea quae sunt in gestione negotii sine his quae sunt continentia cum ipso negotio esse possunt.