monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 322

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 322
In gestione vero negotii, ea sunt quae et ante factum, et dum fit, et post factum quod gestum est continent; in omnibus enim tempus, locus, occasio, modus, facultas inquiritur. Rursus dum fit, factum est, quod administratur, est negotium; quae vero sunt in gestione negotii non sunt facta, sed facto adhaerent; in illis enim tempus, occasionem, locum, modum, facultatem, facta esse consenserit: sed, ut dictum est, quae cuilibet facto adhaerentia sint, atque in nullo modo derelinquant, quia quadam ratione subiecta sunt ipsi quod gestum est negotio.