monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 301 > sectio 213 > bmv172.45 > 53 > sectio 320

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 320
Postremas vero quatuor circumstantias Cicero ponit in gestione negotii, quae est secunda pars attributorum negotiis. Et eam quidem circumstantiam, quae est quando, dividit in tempus, ut modo fecit; et in occasionem, ut cunctis dormientibus. Eam vero circumstantiam quae est ubi, locum dicit, ut, in cubiculo fecit; quomodo vero, ex circumstantiis modum, ut, clam fecit: quibus auxiliis circumstantiam facultatem appellat, ut, cum multo exercitu. Quorum quidem locorum etsi ex circumstantia rerum, naturalis discretio clara est, nos tamen benevolentius faciemus, si uberiores ad se differentias ostendamus.