monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 318

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 318
Quid vero, secat in quatuor partes. In summam facti, ut parentis occisio. Ex hac maxime locus sumitur amplificationis ante factum, ut concitus rapuit gladium; dum fit, vehementer percussit. Post factum, in abdita sepelivit. Quae omnia cum sint facta, tamen quoniam ad gestum negotium, de quo quaeritur, pertinent, non sunt ea facta quae in attributis personae numerata sunt.