monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 77 > sectio 317

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 317
Reliquas vero circumstantias, quae sunt, quid, cur, quando, ubi, quomodo, quibus auxiliis, in attributis negotio ponit. Quid et cur, dicens continentia cum ipso negotio: cur, in causa constituens; ea enim causa est uniuscuiusque facti, propter quam facta est.