monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 313

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 313
Argumentum vero erit ratio rei dubiae faciens fidem. Faciunt autem negotio fidem ea quae sunt personis ac negotiis attributa. Ac si quando persona negotio faciat fidem, velut si credatur contra rempublicam sensisse Catilinam, quoniam persona est vitiorum turpitudine denotata, tunc non in eo quod persona est, et in iudicium vocatur, fidem negotio facit, sed in eo quod ex attributis personae quamdam suscipit qualitatem.