monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 312

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 312
Si igitur persona in iudicium vocatur, neque factum dictumve ullum reprehenditur, causa esse non potest. Nec vero factum dictumve aliquod in iudicium proferri potest, si persona non existet. Itaque in his duobus omnis iudiciorum ratio versatur, in persona scilicet, atque negotio. Sed, ut dictum est, persona est quae in iudicium vocatur; negotium, factum, dictumve personae, propter quod reus statuitur. Persona igitur et negotium suggerere argumenta non possunt, de ipsis enim quaestio est; de quibus autem dubitatur, ea dubitationi fidem facere nequeunt.