monumenta.ch > Hieronymus > csg51.146 > sectio 286 > csg199.226 > sectio 311

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 311
Etenim prius quidem dialecticos dedimus, nunc rhetoricos promimus locos, quos ex attributis personae ac negotio venire necesse est. Persona, quae in iudicium vocatur, cuius dictum aliquod factumve reprehenditur. Negotium, factum dictumve personae, propter quod in iudicium vocatur. Itaque in his duobus omnis locorum ratio constituta est; quae enim habent reprehensionis occasionem, eadem nisi ad excusabilem partem vergant, defensionis copiam non ministrant; ex eisdem enim locis accusatio defensioque consistit.