monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.329 > bnf10439.233 r > csg199.221 > sectio 309

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 309
Removetur vero crimen, cum ab eo qui incessitur transfertur in alium. Sed remotio criminis duobus fieri modis potest: si aut causa refertur, aut factum. Causa refertur, cum aliena potestate aliquid factum esse contenditur; factum vero, cum alius aut potuisse, aut debuisse facere demonstratur. Atque haec in his maxime valent, si eius nominis in nos intendatur actio, quod non fecerimus id quod oportuit fieri. Refertur crimen, cum iuste in aliquem facinus commissum esse conceditur : quoniam is in quem commissum sit iniuriosus saepe fuerit, atque id quod intenditur meruit pati.