monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8 > sectio 303

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 303
Quod si factum quidem esse constiterit, sed quidnam sit id quod factum est ignoretur, quoniam vis eius definitione monstranda est, finitiva dicitur constitutio. Ac si et esse constiterit, et de rei definitione conveniat, sed quale sit inquiratur: tunc quia cui generi subiici debet ambigitur, generalis qualitas nuncupatur. In hac vero quaestione et qualitatis, et quantitatis, et comparationis ratio versatur.