monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 77 > sectio 317 > bnf13048.59 r > sectio 295

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 295
Neque enim si qua impediant oratorem quominus persuadeat, facto officio, finem non est consecutus; sed is quidem qui officio fuit contiguus et cognatus, consequitur, facto officio. Is vero qui extra est, saepe non consequitur, neque tamen rhetoricam suo fine contentam, honore vacuavit. Haec quidem ita sunt mixta, ut rhetorica insit speciebus, species vero insint causis.