monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 113 > sectio 331 > uwbM.p.misc.f.5a.54 > bmv172.40 > sectio 294

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 294
Atque ut his operentur, eisdem inerunt. Nam in exordiis nisi quinque sint supradictae rhetoricae partes: ut inveniat, eloquatur, disponat, meminerit, pronuntiet, nihil agit orator. Eodem quoque modo et reliquae fere partes instrumenti, nisi habeant omnes rhetoricae partes, frustra sunt. Huius autem facultatis effector orator est, cuius est officium dicere apposite ad persuasionem; finis tum in ipso quidem bene dixisse, id est, dixisse apposite ad persuasionem; altera vero persuasisse.