monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 134 > bbb234.28r > sectio 293

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 293
Itaque et in iudiciali genere causarum necessarius est ordo prooemii, et narrationis, atque caeterorum; et in demonstrativo deliberativoque necessaria sunt. Opus autem rhetoricae facultatis docere et movere: quod nihilominus iisdem fere sex instrumentis, id est orationis partibus, administratur. Partes autem rhetoricae, quoniam partes sunt facultatis, ipsae quoque sunt facultates; quocirca ipsae quoque orationis partibus, quasi instrumentis, utentur.