monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 292

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 292
Rhetorica oratio habet partes sex, prooemium, quod exordium est, narrationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, perorationem. Quae partes instrumenta sunt rhetoricae facultatis, quoniam rhetorica in omnibus suis speciebus inest, et species eidem inerunt. Nec potius inerunt, quam eisdem ea quae peragunt administrabunt.