monumenta.ch > Hieronymus > Genesis, 8 > sectio 230

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 230
Ab antecedentibus argumentum est, quando aliqua ex his quae prius gesta sunt comprobantur; ut Cicero pro Milone: Cum non dubitaverit aperire quid cogitaverit, vos potestis dubitare quid fecerit? Praecessit enim praedictio, ubi est argumentum, et secutum est factum.