monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 219

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 219
A toto est argumentum etiam, cum definitio adhibetur ad id quod quaeritur; sicut ait Cicero, Gloria est laus recte factorum, magnorumque in rempublicam fama meritorum: ecce quia gloria totum est, per definitionem ostendit quid sit gloria.