monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.198 > uwbM.p.th.q.1a.298 > sectio 357 > sectio 217

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 217
Topica sunt argumentorum sedes, fontes sensuum, origines dictionum. Itaque licet definire locum esse argumenti sedem, argumentum autem rationem quae rei dubiae faciat fidem. Et sunt argumenta aut in ipso negotio de quo agitur, aut ducuntur ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur, et ex rebus aliis tractae noscuntur: aut certe assumuntur extrinsecus.