monumenta.ch > Cassiodorus > csg855.279 > sectio 215

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 215
Expeditis igitur locis, et diligenter tam definitione quam exemplorum etiam luce patefactis, dicendum videtur quomodo hi loci maximarum sint differentiae propositionum, idque brevi; neque enim longa disputatione res eget. Omnes enim maximae propositiones, vel definitiones, in eo quod sunt maximae, non differunt; sed in eo quod hae quidem a definitione, illae vero a genere, vel aliae veniant ab aliis locis, et his iure differre, haeque earum differentiae esse dicuntur.