monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 301 > sectio 213

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 213
Hi vero loci quos mixtos esse praediximus, aut ex casibus, aut ex coniugatis, aut ex divisione nascuntur: in quibus omnibus consequentia et repugnantia custoditur. Sed ea quidem, quae ex definitione, vel genere, vel differentia, vel causis argumenta ducuntur, demonstratione maxime syllogismis vires atque ordinem subministrant: reliqua vero verisimilibus ex dialecticis.