monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 155 > sectio 107 > csg855.259 > bmv172.24 > uwbM.p.misc.f.5a.29 > sectio 212

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 212
Ex rei vero iudicio quae sunt argumenta, quasi testimonium praebent, et sunt inartificiales loci atque omnino disiuncti, nec rem potius quam opinionem iudiciumque sectantes. Transumptionis vero locus nunc quidem in aequalitate, nunc vero in maioris minorisve comparatione consistit; aut enim ad id quod est simile, aut ad id quod est maius aut minus, fit argumentorum rationumque transumptio.