monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 211

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 211
Opposita vero in contrariis, in privationibus, in relationibus, in negationibus constant. Comparatio vero maioris ad minus quaedam quasi similium dissimilitudo est; rerum enim per se similium in quantitate discretio maius fecit ac minus. Quod enim omni qualitate, omnique ratione disiunctum est, id nullo modo poterit comparari.