monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 258 > bmv172.47 > sectio 209

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 209
Quibus ita propositis, inspiciamus nunc eos locos quos dudum extrinsecus pronuntiabamus assumi; ea enim quae extrinsecus assumuntur, non sunt ita separata atque disiuncta, ut non aliquando quasi e regione quadam, ea quae quaeruntur aspiciant. Nam et similitudines et opposita ad ea sine dubio referuntur, quibus similia vel opposita sunt, licet iure atque ordine videantur extrinsecus collocata.