monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 207

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 207
Quae vero ab eorum substantia ducuntur, ea aut in descriptione, aut in definitione sunt; et praeter haec, a nominis interpretatione. Quae vero ea velut substantias continentia consequuntur, alia sunt, vel ut generis, vel differentiae, vel integrae formae, vel specierum, vel partium loco circa ea quae inquirantur, assistunt; item, vel causae, vel fines, vel effectus, vel corruptiones, vel usus, vel quantitas, vel tempus, vel subsistendi modus.