monumenta.ch > Cassiodorus > bmv172.13 > habCod.Guelf.86Weiss..293 > csg199.231 > sectio 342 > sectio 140 > sectio 355 > sectio 203

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 203
Atque hic quidem ex ipsis in quaestione propositis, videbitur argumenta traxisse. At in talibus syllogismis, aut sanus est aut aeger; sed sanus est, non est igitur aeger; sed sanus non est, aeger igitur est; vel ita: si aeger est, sanus igitur non est; vel ita: si aeger non est, sanus igitur est. Ab his quae sunt extrinsecus sumptus est syllogismus, id est ab oppositis. Idcirco ergo totus hic a divisione locus inter utrosque medius esse perhibetur: quia si negatione sit constitutus, aliquo modo quidem ex ipsis sumitur, aliquo modo ab exterioribus venit.