monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 202

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 202
Nec in his explicandis diutius laboramus, si priores resolutorii, vel topica diligentius ingenium lectoris instruxerint. Nam si quaeratur utrum canis substantia sit, atque haec divisio fiat: canis vel latrabilis animalis est, vel marinae belluae, vel coelestis sideris nomen; demonstraretque per singula et canem latrabilem substantiam esse, marinam quoque belluam, et coeleste sidus substantiae posse supponi, monstravit canem esse substantiam.