monumenta.ch > Hieronymus > csg51.215 > bsbClm6224.198 > uwbM.p.misc.f.5a.20 > sectio 198

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 198
Cum enim quaeritur an ulla temporis sit origo, sumit quidem esse originem; et ex eo per propriam consequentiam a re ipsa, quae quaeritur, fit impossibilitatis et mendacii syllogismus; quo concluso reditur ad prius, quod verum esse necesse est; siquidem ad quod ei oppositum est, ad impossibile aliquid inconveniensque perducit.