monumenta.ch > Hieronymus > csg75.144 > sectio 197

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 197
Reditur igitur ad alteram partem, quod origine careat; sed haec quae ex negatione divisio est, cum per eam quaelibet argumenta sumuntur, nequit fieri ut utrumque sit, quod affirmatione et negatione dividitur: itaque sublato uno, alterum manet; positoque altero reliquum tollitur; vocaturque hic a divisione locus, medius inter eos qui ab ipsis duci solent, atque eos qui extrinsecus assumuntur.