monumenta.ch > Cassiodorus > csg199.209 > 155 > sectio 196

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 196
At si per impossibilitatem idem desideretur ostendi, dicetur hoc modo: Si tempus habet originem, non fuit semper tempus: fuit igitur, quando non fuit tempus, sed fuisse significatio est temporis; fuit igitur tempus, quando non fuit tempus: quod fieri non potest; non igitur est ullum temporis principium positum. Namque, ut ab ullo principio coeperit, inconveniens quiddam atque impossibile contingit fuisse tempus, quando non fuerit tempus.