monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 325 > sectio 244 > sectio 195

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 195
Quae facilius quisque cognoscet, si prioribus analyticis operam dederit: horum tamen in praesenti talia praestabunt exempla notitiam. Sit in quaestione propositum, an ulla origo sit temporis: quod qui negare volet, id nimirum ratiocinatione firmabit, nullo modo esse ortum: idque directa ratiocinatione monstrabit, hoc modo: quoniam mundus aeternus est (id enim paulisper argumenti gratia concedatur), mundus vero sine tempore esse non potuit, tempus quoque est aeternum; sed quod aeternum est, caret origine: tempus igitur originem non habet.