monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 339 > sectio 310 > sectio 188

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 188
Qui locus a toto forsitan esse videretur; sed quoniam non inhaeret in his de quibus proponitur terminis, sed extra posita res, hoc tantum quia notior videtur, assumitur; idcirco ex transumptione locus id convenienti vocabulo nuncupatus est. Fit vero haec transumptio et in nomine, quoties ab obscuro vocabulo ad notius transfertur argumentatio, hoc modo; ut si quaeratur, an philosophus invideat, sitque ignotum quid philosophi significet nomen, dicemus ad vocabulum notius transferentes, non invidere qui sapiens sit; notius enim est sapientis vocabulum quam philosophi. Ac de his quidem locis qui extrinsecus assumuntur, idonee dictum est: nunc de mediis disputabitur.