monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.430 > sectio 131 > sectio 24 > sectio 187

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 187
Ex transumptione vero hoc modo fit: cum ex his terminis in quibus quaestio constituta est, ad aliud quidem notius dubitatio transfertur; atque ex eius probatione ea quae in quaestione sunt posita, confirmantur; ut Socrates, cum quid posset in unoquoque iustitia, quaereret, omnem tractatum ad reipublicae transtulit magnitudinem; atque ex eo quod illa efficeret in singulis, etiam valere firmavit.