monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 28 > sectio 186

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 3, 186
Item sit in quaestione positum, an sit animalis proprium moveri, negem: quia nec inanimati quidem est proprium non moveri. Quaestio de proprio. Propositio maxima: oppositorum opposita esse propria oportere. Locus ab oppositis, secundum affirmationem ac negationem; moveri enim et non moveri, secundum affirmationem negationemque sibimet opponuntur.